egressi sunt itaque omnes filii Israhel et pariter
congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad
ad Dominum in Maspha
omnesque anguli populorum et cunctae tribus Israhel in
ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta milia peditum
pugnatorum
nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israhel
in Maspha interrogatusque Levita maritus mulieris interfectae
quomodo tantum scelus perpetratum esset
respondit veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque
deverti
et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum
in qua manebam volentes me occidere et uxorem meam incredibili
libidinis furore vexantes denique mortua est
quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes
terminos possessionis vestrae quia numquam tantum nefas et tam
grande piaculum factum est in Israhel
adestis omnes filii Israhel decernite quid facere debeatis
stansque omnis populus quasi unius hominis sermone
respondit non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam
intrabit domum
sed hoc contra Gabaa in commune faciemus
decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israhel
et centum de mille et mille de decem milibus ut conportent
exercitui cibaria et possimus pugnantes contra Gabaa Beniamin
reddere ei pro scelere quod meretur
convenitque universus Israhel ad civitatem quasi unus homo
eadem mente unoque consilio
et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent
cur tantum nefas in vobis reppertum est
tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut
moriantur et auferatur malum de Israhel qui noluerunt fratrum
suorum filiorum Israhel audire mandatum
sed ex cunctis urbibus quae suae sortis erant convenerunt
in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israhel
populum dimicarent
inventique sunt viginti quinque milia de Beniamin
educentium gladium praeter habitatores Gabaa
qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut
dextra proeliantes et sic fundis ad certum iacientes lapides ut
capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram
partem ictus lapidis deferretur
virorum quoque Israhel absque filiis Beniamin inventa sunt
quadringenta milia educentium gladios et paratorum ad pugnam
qui surgentes venerunt in domum Dei hoc est in Silo
consulueruntque eum atque dixerunt quis erit in exercitu nostro
princeps certaminis contra filios Beniamin quibus respondit
Dominus Iudas sit dux vester
statimque filii Israhel surgentes mane castrametati sunt
iuxta Gabaa
et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem
obpugnare coeperunt
egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis
Israhel die illo viginti duo milia viros
rursum filii Israhel et fortitudine et numero confidentes
in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino
usque ad noctem consulerentque eum et dicerent debeo ultra
procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres meos an
non quibus ille respondit ascendite ad eum et inite certamen
cumque filii Israhel altero die contra Beniamin ad
proelium processissent
eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes
eis tanta in illos caede baccati sunt ut decem et octo milia
virorum educentium gladium prosternerent
quam ob rem omnes filii Israhel venerunt in domum Dei et
sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque illo die usque ad
vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
et super statu suo interrogaverunt eo tempore ibi erat
arca foederis Dei
et Finees filius Eleazari filii Aaron praepositus domus
consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt exire ultra debemus
ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere
quibus ait Dominus ascendite cras enim tradam eos in manus
vestras
posueruntque filii Israhel insidias per circuitum urbis
Gabaa
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin
exercitum produxerunt
sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et
fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent
ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas
terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa
atque prosternerent triginta circiter viros
putaverunt enim solito eos more cedere qui fugam arte
simulantes iniere consilium ut abstraherent eos de civitate et
quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent
omnes itaque filii Israhel surgentes de sedibus suis
tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidiae
quoque quae circa urbem erant paulatim se aperire coeperunt
et ab occidentali urbis parte procedere sed et alia decem
milia virorum de universo Israhel habitatores urbis ad
certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios
Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret
interitus
percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israhel et
interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et
centum viros omnes bellatores et educentes gladium
filii autem Beniamin cum se inferiores esse vidissent
coeperunt fugere quod cernentes filii Israhel dederunt eis ad
fugiendum locum ut ad praeparatas insidias devenirent quas
iuxta urbem posuerant
qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin
terga caedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt
eam in ore gladii
signum autem dederant filii Israhel his quos in insidiis
conlocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent et
ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent
quod cum cernerent filii Israhel in ipso certamine positi
putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius
sequebantur caesis de exercitu eorum triginta viris
et viderent quasi columnam fumi de civitate conscendere
Beniamin quoque retro aspiciens captam cerneret civitatem et
flammas in sublime ferri
qui prius simulaverant fugam versa facie fortius
resistebant quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi
sunt
et ad viam deserti ire coeperunt illuc quoque eos
adversariis persequentibus sed et hii qui urbem succenderant
occurrerunt eis
atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus
caederentur nec erat ulla morientium requies ceciderunt atque
prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa
fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et
octo milia virorum omnes robustissimi pugnatores
quod cum vidissent qui remanserant de Beniamin fugerunt in
solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon
in illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt
quinque milia viros et cum ultra tenderent persecuti sunt eos
et interfecerunt etiam alios duo milia
et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in
diversis locis essent viginti quinque milia pugnatores ad bella
promptissimi
remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere
potuerant et fugere in solitudinem sescenti viri sederuntque in
petra Remmon mensibus quattuor
regressi autem filii Israhel omnes reliquias civitatis a
viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et
viculos Beniamin vorax flamma consumpsit